Li b.XXXIV. Cap. 36-38. [U.C.557-A.C.ig5.] 183
Quo tumultu quum per se satis irritatam multitudi-nem cerneret tyrannus, concionem advocari iussit.Ubi quum ea, quae imperarentur a Romanis, expo-suisset, et graviora atque indigniora quaedam falsoaffinxisset, et ad singula, nunc ab universis, nunc apartibus concionis, acclamaretur, interrogavit, Quidse respondere ad ea, aut quid facere vellent ? Propeuna voce omnes, Ni/til respondere, bellum geri, ius-serunt: et pro se quisque, qualia multitudo solet, bo-num animum habere, ct bene sperare iubentes, for-tes fortunam adiuvare, aiebant. Ilis vocibus incita-tus tyrannus, et Antiochum Aetolosque adiuturospronuntiat; ct sibi ad obsidionem sustinendam co-piarum affatim cssc. Exciderat pacis mentio exomnium animis, et in stationes non ultra quieturi dis-currunt. Paucorum lacessentium excursio et emissaiacula extemplo et Romanis dubitationem, quin bel-landum esset, exemerunt. Levia inde proelia perquatriduum primum sine ullo satis certo eventucommissa. Quinto die prope iusta pugna adeo paven-tes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut qui-dam milites Romani, terga fugientium caedentes, perintermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.
XXXVIII. Et tunc quidem Quinctius, satis eoterrore coercitis excursionibus hostium, nihil prae-ter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, mis-sis, qui omnes navales socios a Gythio arcesserent,ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbissitum moenia circumvehitur. Fuerat quondam sinemuro Sparta. Tyranni nuper locis patentibus pla-nisque obiecerant murum: altiora loca, et difficilio-ra aditu, stationibus armatorum pro munimento ob-iectis tutabantur. Ubi satis omnia inspexit, coronaoppugnandum ratus, omnibus copiis (erant autemRomanorum sociorumque, simul peditum equitum-que, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad