Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
181
Einzelbild herunterladen
 

j j i b. XXXIV. C a p. 31.35. [U.G. 55y. A. C. ir,5.] 181

ex longinquo difficilis. Haec oratio primum animosomnium ad respicienda cuique domestica mala con-vertit: segnitiam, invidiam ct obtrectationem domimanentium adversus militantes, libertatem diffici-lem ad consensum, inopiam publicam, malignitatemconferendi ex privato. Versis itaque subito volun-tatibus, faceret, quod e republica populi Romani so-ciorumque esse crederet, imperatori permiserunt.

XXXV. Inde Quinctius, adbibitis legatis tantumtribunisque militum, conditiones, in quas cum tyran-no pax fieret, has conscripsit. Sex mensium indutiaeut essent Nabidi Romanisque, et Eumeni regi, et Rho-diis. Legatos extemplo mitterent Romam T. Quin-ctius et Nabis, ut pax ex auctoritate senatus confir-maretur. Ex qua die scriptae conditiones pacis editaeRabidi forent, ea dies ut indutiarum principium es-set: et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ccte-risque oppidis, quae in Argivorum agro essent, prae-sidia omnia deducerentur: vacuaque et libera trade-rentur Romanis; et ne quod inde mancipium regiumpublicumve aut privatum educeretur, et, si qua anteeducta forent, dominis recte restituerentur. Naves,quas civitatibus maritimis ademisset, redderet: ne veipse navem ullam, praeter duos lembos, qui non plusquam sexdecim remis agerentur, haberet. Perfugaset captivos omnibus sociis populi Romani civitatibusredderet, et Messeniis omnia, quae comparerent, quae-que domini cognoscerent. Exsulibus quoque Lace-daemoniis liberos et coniuges restitueret, quae earumviros sequi voluissent: invita ne qua exsulis comes es-set. Mercenariorum militum Nabidis, qui aut in ci-vitates suas, aut ad Romanos transissent, iis res suaeomnes recte redderentur. In Creta insula ne quamurbem haberet: quas habuisset, redderet Romanis.Ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quo-quam alio institueret, neu bellum gereret. Civitati