Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
180
Einzelbild herunterladen
 

180

T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. i 9 5.] _

diuturnam. Non enim Gythium, quod ipsum tamentraditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem,validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos.TJnam spem fuisse, si qua admoventibus exercitumdissensio inter ipsos ac seditio excitari posset. Quumsigna portis prope inferri cernerent, neminem se mo-visse. Adiiciebat, et cum Antiocho infidam pacem,Villium legatum inde redeuntem nuntiare: mullomaioribus, quam ante,terrestribus navalibusque copiisin Europam eum transisse. Si occupasset obsidio La-cedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus re-gem tam validum ac potentem bellum gesturos ? Haecpropalam dicebat: illa tacita suberat cura, ne novusconsul Graeciam provinciam sortiretur, et inchoatibelli victoria successori tradenda esset.

XXXIV. Quum adversus tendendo nihil moveretsocios, simulando se transire in eorum sententiam,omnes in assensum consilii sui traduxit. Bene ver-tat , inquit, quando ita placet, obsideamus Lacedae- 1monem. Illud modo ne fallat ceterum, quum res tam jlenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit, et obsi-dentibus prius saepe, quam obsessis, taedium afferat,tam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hiber-nandum circa Lacedaemonis moenia esse. Quae mora jsi laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis, Iet corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarervos. Nunc impensa quoque magna eget in opera, inmachinationes, et tormenta, quibus tanta urbs oppu-gnanda est; in commeatus vobis nobisque in hiememexpediendos. Itaque, ne aut repente trepidetis, autrem inchoatam turpiter destituatis, scribendum antevestris civitatibus censeo, expiorandumque,quid quae-que animi, quid virium habeat. Auxiliorum satis tu-perque habeo: sed, quo plures sumus, pluribus rebusegebimus. Nihil iam praeter nudum solum ager ho-stium habet. Ad hoc hiems accedit, ad comportandum