Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
175
Einzelbild herunterladen
 

Lui. XXX1 V.Cap.29-3L [IT.C.55 7 .A.C.i 9 5.] 175

ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex alteraparte L. Quinctius ab operibus suis terra marique in-staret; tum vero desperatio Gorgopam quoque coe-git id consilii, quod in altero morte vindicaverat, ca-pere: et pactus, ut abducere inde milites, quos prae-sidii causa habebat, liceret, tradidit Quinctio urbem.Priusquam Gythium traderetur, Pythagoras, praefe-ctus Argis relictus, tradita custodia urbis TimocratiPellenensi, cum mille mercenariis militibus, et duo-bus millibus Argivorum, Laeedaemonem ad Nabinvenit.

XXX. Nabis, sicut primo adventu Romanae clas-sis et traditione oppidorum maritimae orae conter-ritus erat, sic, parva spe quum acquievisset, Gythioab suis retento, postquam id quoque traditum Roma-nis audivit esse, quum ab terra, omnibus circa hosti-bus, nihil spei esset, a mari quoque toto se interclu-sum, cedendum fortunae ratus, caduceatorem primumin castra misit ad explorandum, si paterentur legatosad se mitti. Qua impetrata re, Pythagoras ad impe-ratorem venit, nullis cum aliis mandatis, quam uttyranno colloqui cum imperatore liceret. Consilioadvocato, quum omnes dandum colloquium censuis-sent, dies locusque constituitur. In mediae regionistumulos,modicis copiis sequentibus, quum venissent,relictis ibi in statione conspecta utrimque, cohorti-bus, Nabis cum delectis custodibus corporis, Quin-ctius cum fratre et Eumene rege, et Sosilao Rhodio,ctAristaeno Achaeorum praetore, tribunisque mili-tum paucis descendit.

XXXI. Ibi permisso, ut, seu dicere prius, seu au-dire mallet, ita coepit tyrannus: Si ipse per me, T.Quincti, vosque , qui adestis, causam excogitare, curmihi aut indixissetis bellum, aut inferretis, possem;tacitus eventum fortunae meae exspectassem. ISuncimperare animo nequivi, quin, priusquam perirem,