Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
174
Einzelbild herunterladen
 

174

T. LIVII [II. C. 55y. A. C. 195.3

exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra.Inde, quum perpopulatus omnia circumiccta urbi fre-quentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostiumportam excedente, movit castra ad flumen Eurotam.Jndevallem Taygeto subiectam agrosque ad marepertinentes evastat.

XXIX. Eodem fere tempore E. Quinctius mariti-mae orae oppida, partim voluntate, partim metu autvi, recepit. Certior deinde factus, Gythium oppidumomnium maritimarum rerum Lacedaemoniis recepta-culum esse, nec procul a mari castra Romana abesse,omnibus id copiis aggredi constituit. Erat eo tem-pore valida urbs, et multitudine civium incolarum-que et omni bellico apparatu instructa. I11 temporeQuinctio, rem haud facilem aggredienti, rex Eume-nes et classis Rhodiorum supervenerunt. Ingens mul-titudo navalium sociorum, e tribus contracta classi-bus, intra paucos dies omnia, quae ad oppugnatio-nem urbis terra marique munitae facienda operaerant, effecit. Iam testudinibus admotis murus sub-ruebatur: iam arietibus quatiebatur. Itaque unacrebris ictibus eversa est turris, quodque circa murierat,casu eius prostratum: et Romani simul a portu,unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertio-re loco hostes,simul per patefactum ruinaiter irrum-pere conabantur. Nec multum abfuit, quin, qua in-tenderant, penetrarent: sed tardavit impetum eorumspes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem tur-bata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praee-rant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Roma-num, traditurum se urbem; et quum ad eam rem tem-pus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interfi-citur: intentiusque ab uno urbs defendebatur, et dif-ficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cumquattuor millibus delectorum militum supervenis-set. Is quum supercilio haud procul distantis tumuli