176
T. LIVII [U. C.557. A.C. 195.]
cur periturus essem, scirem. Et, hercule, si tales esse-tis, quales esse Carthaginienses fama est, apud quosnihil societatis fides sancti haberet; in me quoque vo-bis quid faceretis minus pensi esse,non mirarer, hunc,quum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum di-vinarum foedera, humanarum fidem socialem san-ctissimam habeatis. Quum me ipse respexi, eum essespero, cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vo-biscum vetustissimum foedus sit: et meo nomine priva-tim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renova-ta. At enim ego eam violavi et everti, quod Argivo-rum civitatem teneo. Quomodo hoc tuear? re, antempore? Res mihi duplicem defensionem praebet.Nam et,ipsis vocantibus ac tradentibus,urbem eam ac-cepi, non occupavi: et accepi, quum Philippi partium,non in vestra societate esset. Tempus autem eo me li-berat, quod, quum iam Argos haberem, societas mihivobiscum convenit: et, ut vobis mitterem ad bellum 1auxilia, non ut Argis praesidium deducerem, pepigi- |siis. At, hercle, in ea controversia, quae de Argisest, superior sum et aequitate rei, quod non vestramurbem, sed hostium; quod volentem, non vi coactam,accepi; et vestra confessione, quod in conditionibussocietatis mihi Argos reliquistis. Celerum nomen ty- 1ranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem Ivoco, quod in agros inopem plebem deduco. De nomi-ne hoc respondere possum, me, qualiscunque sum, eun-dem esse, qui fui, quum tu ipse mecum, T. Quincti, *societatem pepigisti. Tum me regem appellari a vobis ,memini: nunc tyrannum vocari video. Itaque si egonomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae;quum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est.Quod ad multitudinem servis liberandis auctam, etegentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in .hoc me iure temporis tutari. Iam feceram haec, qua- Iliacunque sunt, quum societatem mecum pepigistis, et