Lih. XXXIV. Cap. 28. [U.C.55 7 . A.C. i 9 5.] 173
quum audisset ascensum diflicilis et artae viae esse,brevi per montes circuitu praemissis, qui munirentviam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem,sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit: ubi ca-stra metantes Romanos Quinctiumque ipsum, cumequitibus atque expeditis praegressum, auxiliarestyranni adorti,in terrorem ac tumultum coniecerunt,nihil tale exspectantes, quia nemo his obvius totoitinere fuerat, ac veluti pacato agro transierant. Ali-quamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocan-tibus, quum in se cuique minimum fiduciae esset, tre-pidatum est. Tandem signa legionum supervene-j runt: et, quum primi agminis cohortes inductae inproelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidan-tes in urbem compulsi sunt. Romani, quum tantuma muro recessissent, ut extra ictum teli essent, aciedirecta paullisper steterunt. Postquam nemo ho-i stium contra exibat, redierunt in castra. Postero
j die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas
Menelaii montis radices ducere copias instructas! pergit. Primae legionariae cohortes ibant: levis! armatura et equites agmen cogebant. Nabis intramurum instructos paratosque sub signis habebatmercenarios milites, in quibus omnis fiducia erat, utab tergo hostem aggrederetur. Postquam extremumj agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem quo pridieeruperant tumultu, pluribus simul locis erumpunt.Ap. Claudius agmen cogebat: qui ad id, quod futu-rum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suo-rum animis, signa extemplo convertit, totumque inhostem agmen circumegit. Itaque, vel ut rectae aciesconcurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit.Tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt: quaeminus infida ac trepida fuisset, ni Achaei locorum| prudentes institissent. Ili et caedem ingentem edi-j derunt, et dispersos passim fuga plerosque armis