172 T. LIVII [U. C. 557. A- C. 19 L]bellum: sed et a Creta mille delectos juventutis eo-rum excivit, quum mille iam haberet: et tria milliamercenariorum militum, decem millia populariumcum castellanis agrestibus in armis habuit: et fossavalloque urbem communivit, fit, ne quid intestinimotus oriretur, metu et acerbitate poenarum tene-bat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum,sperare non poterat. Quum suspectos quosdam ci-vium haberet, eductis in campum omnibus copiis,(Dromon ipsi vocant) positis armis, ad concionemvocari iubet Lacedaemonios, atque eorum concionisatellites armatos circumdedit, et pauca praefatus,Cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in ta-li tempore foret : et ipsorum referre, si quos suspe-ctos status praesens rerum faceret, prohiberi potius,ne quid moliri possint, quam puniri molientes. Itaquequosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae in-stet, tempestas praetereat. Hostibus repulsis, (a qui-bus, si modo proditio intestina salis caveatur, minuspericuli esse) extemplo eos etnissurum. Sub haec ci-tari nomina octoginta ferme principum iuventutisiussit: atque eos, ut quisque ad nomen responderat,in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes inter-fecti. Ilotarum deinde quidam, (hi sunt iam inde an-tiquitus castellani, agreste genus) transfugere voluis-se insimulati, per omnes vicos sub verberibus actinecantur. I-Ioc terrore obstupuerant multitudinisanimi ab omni conatu novorum consiliorum. Intramunitiones copias continebat, nec parem se ratus, sidimicare acie vellet; et urbem relinquere, tam su-spensis et incertis omnium animis, metuens.
XXVI11. Quinctius, satis iam omnibus paratis,profectus ab stativis, die altero ad Sellasiam superOenunta fluvium pervenit: quo in loco Antigonus,Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorumtyranno, signis collatis dimicasse dicebatur. Inde,