L i n. XXXIV. C a p.2G. 27. [U. C. 55 7 . A. C. irj5.] 171
ter Aristaenum, eadem sententia erat, quum causabelli non alia esset, inde potissimum ordiundi bel-lum. Quinctio id nequaquam placebat, sed Aristae-num, contra omnium consensum disserentem, cumhaud dubia approbatione audivit: et ipse adiecit,quum pro Argivis adversus tyrannum bellum susce-ptum sil, quid minus conveniens esse, quam otnisso ho-ste Argos oppugnari? Se vero caput belli Lacedaemo-nem et tyrannum petiturum. Et, dimisso concilio,frumentatum expeditas cohortes misit. Quod maturierat circa, demessum et convectum est: viride, nehostes mox haberent, protritum et corruptum. Ca-stra deinde movit, et, Parthenio superato monte,praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra.Ibi, priusquam hostium intraret agrum, sociorumauxilia exspectavit. Venerunt Macedones a Philippomille et quingenti, et Thessalorum equites quadrin-genti. Nec iam auxilia, quorum affatim erat, sedcommeatus finitimis urbibus imperati morabanturRomanum. Navales quoque magnae copiae conve-niebant. Iam ab Leucade L. Quinctius quadragintanavibus venerat: iam Rhodiae decem et octo tectaenaves, iam Eumenes rex circa Cyeladas insulas eratcum decem tectis navibus, triginta lembis, mixtisquealiis minoris formae navigiis. Ipsorum quoque La-cedaemoniorum exsules permulti, tyrannorum iniu-ria pulsi, spe recuperandae patriae in castra Romanaconvenerunt. Multi autem erant, iam per aliquotaetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, aliiab aliis pulsi. Princeps erat exsulum Agesipolis,cuius iurc gentis regnum Laccdaemonc erat, pulsusinfans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis,qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
XXVII. Quum terra marique tantum belli cir-cumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset veresuas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit