Lm. XXXIV. Cap. 9.10. [U. C. 557 .A.C. i 9 5.] 157
sa exeundi haec erat. Commercio eoium Hispani,imprudentes maris, gaudebant: mercarique et ipsiea, quae externa navibus inveherentur, et agrorumexigere fructus, volebant. Huius mutui usus deside-rium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat.Erant etiam eo tutiores, quod sub umbra Romanaeamicitiae latebant: quam sicut minoribus viribus,quam Massilienses, pari colebant fide. Tunc quoqueconsulem exercitumque comiter ac benigne accepe-runt. Paucos ibi moratus dies Cato, dum explora-ret, ubi et quantae hostium copiae essent; ut ne mo-ra quidem segnis esset, omne id tempus exercendismilitibus consumpsit. Id erat forte tempus anni, utfrumentum in areis Hispani haberent. Itaque, re-demptoribus vetitis frumentum parare, ac Romamdimissis, Bellum, inquit, se ipsum alet. Profectus abEmporiis agros hostium urit vastatque: omnia fugaet terrore complet.
X. Eodem tempore M. Helvio, decedenti ex ul-teriore Hispania cum praesidio sex millium, dato abAp. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti adoppidum Illiturgi occurrerunt. Viginti millia arma-torum fuisse, Valerius scribit; duodecim millia exiis caesa, oppidum Illiturgi receptum, et puberesomnes interfectos. Inde ad castra Catonis Ilelviuspervenit: et, quia tuta iam ab hostibus regio erat,praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso, Romamest profectus, et ob rem feliciter gestam ovans urbemest ingressus. Argenti infecti tulit in aerarium quat-tuordecim millia pondo septingenta triginta duo : etsignati bigatorum septendecim millia viginti tria: etOscensis argenti centum viginti millia quadringen-tos triginta octo. Causa triumphi negandi senatuifuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pu-gnasset. Ceterum biennio post redierat, quum, pro-vincia successori Q. Minucio tradita, annum inse-