Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
158
Einzelbild herunterladen
 

158

T. LIVII [U . C. 55 7 . A. C. i 9 5.] _

quentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.Itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovansurbem est ingressus, quam successor cius Q. Minu-cius triumpharet. Ilie quoque tulit argenti pondotriginta quattuor millia octingenta, bigatorum se-ptuaginta octo millia, et Oscensis argenti ducentaseptuaginta octo millia.

XI. I 11 Hispania interim consul haud procul Em-poriis castra habebat. Eo legati tres ab Ilergetumregulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, ve-nerunt, querentes, castella sua oppugnari, nec spemullam esse resistendi, nisi praesidio Romanus milesesset. Tria millia militum satis esse: nec hostes, sitanta manus venisset, mansuros. Ad ea consul, Mo-veri quidem se vel periculo eorum, vel metu, dicere:sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, quummagna vis hostium haud procul absit, et, quam moxsignis collatis dimicandum sit, in dies exspectet;, divi-dendo exercitum minuere tuto vires posset. Legati,ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provol-vuntur. Orant, ne se in rebus tam trepidis deserat.Quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? Nullos sesocios, nihil usquam in tenus aliud spei habere. Po-tuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, siconiurare cum ceteris voluissent: nullis minis, nullisterriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibiin Romanis esse. Id si nullum sit, si sibi a consulenegetur, deos hominesque se testes facere, invitos etcoactos se, ne eadem, quae Saguntini passi sint, pa-tiantur, defecturos: et cum ceteris potius Hispanis,quam solos, perituros esse.

XII. Et illo quidem die sic sine responso dimissi.Consulem nocte, quae insecuta est, anceps cura agi-tare: nolle deserere socios, nolle minuere exerci-tum; quod aut moram sibi ad dimicandum, aut indimicando periculum afferre posset. Stat sententia.