Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152 T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. i 9 5.]

riolano Marcio duce, legiones Volscorum castra adquintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo ob-ruta haec urbs esset, matronae averterunt? lam, urbecapta a Gallis, quo redempta urbs est? nempe aurummatronae consensu omnium in publicum contulerunt.Proximo bello (ne antiqua repetam) nonne et, quum |pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuveruntaerarium, et, quum dii quoque novi ad opem ferendamdubiis rebus arcesserentur, matronae universae admare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?Dissimiles, inquis, causae sunt. Nec mihi causas ae- iquare propositum est: nihil novi facium, purgare sa-tis est. Celerum, quod in rebus ad omnes pariter virosfeminasque perlinentibus fecisse eas nemo miratusest, in causa proprie ad ipsas perlinente miramur fe-cisse? Quid autem fecerunt? superbas, me dius fdius,aures habemus, si, quum domini servorum non fa-stidiant preces, nos rogari ab honestis feminis in-dignamur.

VI. Venio nunc ad id, de quo agitur: in quo du-plex consulis oratio fuit. Nam et legem ullam omninoabrogari est indignatus; et eam praecipue legem,quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset.

Et illa communis pro legibus, visa consularis oratio test: et haec adversus luxuriam severissimis moribusconveniebat. Itaque periculum est, nisi, quid in utra-que re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offun-datur. Ego enim, quemadmodum ex his legibus, quaenon in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causain aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fa-teor, nisi quam aut usus coarguit, aut status aliquisreipublicae inutilem fecit; sic, quas tempora aliquadesideratunt leges, mortales, ut ita dicam, et tempo-ribus ipsts mutabiles esse video. Quae in pace lataesunt, plerumque bellum abrogat; quae in bello, pax:ut in navis admiaistralione alia in secundum, alia in