Lib. XXXIV. Cap.4.5. [U.C.557. A.C.195.J 151
emissa. Ego nullo modo abrogandam legem Oppiamcenseo. T'os quodfaxilis, deos omnes fortunare velim.
V. Post haec tribuni quoquo plebei, qui se inter-cessuros professi erant, quum pauca in eandem sen-tentiam adiecissent; tum L. Valerius pro rogationeab se promulgata ita disseruit: Si privati tantum-modo ad suadendum dissuadendumque id, quod a nobisrogatur,processissent, ego quoque, quum satis dictumpro utraque parte existimarem, tacitus suffragia ve-stra exspectassem. Nunc, quum vir gravissimus con-sul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacitasatis momenti habuisset, sed oratione etiam longa etaccurata insectatus sil rogationem nostram,necessumest paucis respondere: qui tamen plura verba in casti-gandis matronis, quam in rogatione nostra dissuaden-da, consumpsit: et quidem, ut in dubio poneret, utrumid, quod reprehenderet, matronae sua sponte, an nobisauctoribus, fecissent. Rem defendam, non nos ; itiquos iecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re in-simularet. Coetum, et seditionem, et interdum seces-sionem muliebrem appellavit, quod matronae in publicovos rogassent, ut legem, in se latam per bellum tempo-ribus duris, in pace etflorcnle ac beata republica abro-garetis. Verba magna, quae rei augendae causa con-quirantur, et haec, et alia esse scio: et M. Catonemoratorem non solum gravem, sed interdum etiam tru-cem, esse scimus omnes, quum ingenio sil mitis. Namquid tandem novi matronae fecerunt, quod frequentesin causa ad se pertinente in publicum processerunt?Nunquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?Tuas adversus te Origines revolvam. Accipe, quotiesid fecerint, et quidem semper bono publico. Jam aprincipio, regnante Romulo, quum Capitolio ab Sabi-nis capto, medio in foro signis collalis dimicaretur,nonne intercursu matronarum inter acies duas proe-lium sedatum est? Quid? regibus exactis, quum Co-