Lijb. XXXIV. Cai\ G. [U.C. 557 . A.C.igS.] 153
adversam tempestatem usui sunt. Haec quum ita na-tura distincta sint, e.x utro tandem genere ea lex essevidetur, quam abrogamus? An vetus regia lex, simulcum ipsa urbe nata? An,quod secundum est,ab decem-viris ad condenda iura creatis in duodecim tabulisscripta; sitie qua quum maiores nostri non existima-rint decus matronale servari posse, nobis quoque ve-rendum sit, ne cum ea pudorem sanclitatemque femi-narum abrogemus? Quis igitur nescit, novam istamlegem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus vi-ginti annis ante latam? sine qua quum per tot annosmatronae optimis moribus vixerint, quod tandem, neabrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est?Sam si ista lex ideo lata esset, ut finiret libidinemmuliebrem, verendum foret, ne abrogata incilaret:cur sit autem lata,ipsum indicavit tempus. Hannibalin Italia erat victor ad Cannas: iam Tarentum , iamArpos, iam Capuam habebat: ad urbem Romam ad-moturus exercitum videbatur: defecerant socii: nonmilites in supplementum, non socios navales ad classemtuendam, non pecuniam in aerario habebamus: servi,quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello per-fecto dominis solveretur, emebantur: in eandem diempecuniae, frumentum et cetera, quae belli usus postu-labant, praebenda pttblicani se conducturos professierant: servos adremum, numero ex censu constituto,cum stipendio nostro dabamus: aurum et argentumomne, ab senatoribus eius rei initio orto, in publicumconferebamus: viduae et pupilli pecunias suas in ae-rarium deferebant: cautum erat, quo ne plus auri etargenti facti, quo ne plus signati argenti et acris do-mi haberemus. Tali tempore in luxuria et ornatumatronae occupatae erant, ut ad eam coercendam lexOppia desiderata sit ? quum, quia Cereris sacrificium,lugentibus omnibus matronis, intermissum erat, sena-tus finiri luctum triginta diebus iussit. Cui non ap-