Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
142
Einzelbild herunterladen
 

142 T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. ig5.]iussit. Quaestor id pro nihilo hahuit. Nam et ad-versae factionis erat: et, quia ex quaestura in iudi-ces, potentissimum ordinem, referebantur, iam profuturis mox opibus animos gerebat. Enimvcro in-dignum id ratus Hannibal, viatorem ad prehenden-dum quaestorem misit: subductumque in concionem,non ipsum magis, quam ordinem iudicum, prae quo-rum superbia atque opibus nec leges quicquam es-sent, nec magistratus, accusavit. Et, ut secundis au-ribus accipi orationem animadvertit, et infimorumquoque libertati gravem esse superbiam eorum, le-gem extemplo promulgavit, pertulitque, Vt in sin-gulos annos iudiees legerentur: ne guis biennium con-tinuum iudex esset. Ceterum quantam eo facto adplebem inierat gratiam, tantum magnae partis prin-cipum offenderat animos. Adiecit et aliud, quod,bono publico, sibi proprias simultates irritavit. Ve- 1ctigalia publica partim negligentia dilabebantur; ;partim praedae ac divisui principum quibusdam etmagistratibus erant: quin et pecunia, quae in stipen-dium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat,tributumque grave privatis imminere videbatur.

XLVI1. Hannibal postquam, vectigalia quanta :terrestria maritimaque essent, et in quas res eroga-rentur, animadvertit, et quid eorum ordinarii reipu-blicae usus consumerent, quantum peculatus averte- |ret; omnibus residuis pecuniis exactis, tributo pri- |vatis remisso, satis locupletem rempublicam fore ad ]vectigal praestandum Romanis, pronuntiavit in con- Icione, et praestitit promissum. Tum vero isti, quos 1paverat per aliquot annos publicus peculatus, velutbonis ereptis, non furto eorum manibus extorto, in-fensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos cau-sam odii quaerentes, instigabant. Ita, diu repugnan-te P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate po-puli Romani esse ducebat, subscribere odiis accusa-