Li b. XXX1I1. C a p.44-46. [U.C.55y. A.C. ig5.] 111
nis exercitibus, nequicquam liberatam a 1‘hilippoGraeciam fore, pro rege, si nihil aliud, longinquo vi-cinum tyrannum dominum habituram.
XLV. Ilaec quum ab tam gravibus auctoribus,tum qui omnia per se ipsos explorata referrent, au-direntur, maior res, quod ad Antiochum attineret,maturanda magis, quando rex quacunque de causa inSyriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.Quum diu disceptatum esset, utrum iam causae satisvideretur, cur decerneretur bellum, an permitterentT. Quinctio: quod ad Nabin Lacedaemonium attine-ret, faceret, quod e republica censeret esse, permise-runt; eam rem esse rati, quae maturata dilatave nontam magni momenti ad summam rempublicani po-puli Romani esset. Magis id animadvertendum esse,quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiochoortum foret bellum, acturi essent. Adversae Hanni-bali factionis homines principibus Romanis, hospiti-bus quisque suis, identidem scribebant, Nuntios lite-r asque ab Hannibale ad Antiochum missas, et ab regead eum clam legatos venisse. Ut feras quasdam nullamitescere arte, sic immitem et implacabilem eius virianimum esse. Marcescere otio situque, queri, civita-tem, et inertia sopiri; nec sine armorum sonitu exci-tari posse. Haec probabilia memoria prioris belli,per unum illum non magis gesti, quam moti,faciebat,irritaverat etiam recenti facto multorum potentiumanimos.
XLVI. Iudicum ordo Carthagine ea tempestatedominabatur; eo maxime, quod iidem perpetui in-dices erant. Res, fama, vitaque omnium in illorumpotestate erat. Qui unum eius ordinis offendisset,idem omnes adversos habebat; nec accusator apudiudices infensos deerat. Horum in tam impotentiregno (neque enim civiliter nimiis opibus utebantur)praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem