140
T. LIVII [U.C. 55 7 . A.C. 195 .] _
Q. Minucio praetore, data. Et Porcio Laecae adEtruriam circa Pisas duo millia peditum et quingen-ti equites ex Gallico exercitu decreti. In Sardiniaprorogatum imperium Sempronio Longo.
XL 1 V. Provinciis ita distributis, consules, prius- !quam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decre-to pontificum iussi fecere, quod A. Cornelius Mam- 1mula praetor voverat de senatus sententia populiqueiussu, Cn-.-Servilio, C. Flaminio consulibus. Annispost uno et viginti factum est, quam votum. Pereosdem dies C. Claudius, Ap. filius, Pulcher augur inQ. Fabii Maximi locum, qui priore anno mortuuserat, lectus inauguratusque est. Mirantibus iamvulg'o hominibus, quod, quum Hispania movisset,bellum negligerent, literae a Q. Minucio allatae sunt,
Se ad Turbatu oppidum cum Budare et Besaside, im-peratoribus Hispanis, signis coUalis prospere pugnas-se: duodecim millia hostium caesa: B udarem impera-torem captum: ceteros fusos fugatosque. His literislectis, minus terroris ab Hispanis erat, unde ingensbellum exspectatum fuerat. Omnes curae, utiquepost adventum decem legatorum, in Antiochum re-gem conversae. Hi, expositis prius, quae cum Phi-lippo acta essent, et quibus legibus data pax, nonminorem belli molem restare ab Antiocho docuerunt.Ingenti classe, egregio terrestri exercitu, inEuropam 1eum traiecisse. Nisi avertisset vana spes, ex vaniore jrumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam \arsuram fuisse. Neque enim ne Aetolos quidem quie-i uros, quum ingenio inquietam, ttim iratam Romanisgentem. Haerere et aliud in visceribus Graeciae in-gens malum, Nabin, nunc Lacedaemoniorum, mox, siliceat, universae Graeciae futurum tyrannum: avari- .lia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos ae-quantem. Cui si Argos, vclut arcem Peloponneso jimpositam, tenere liceat, deportatis in Italiam Roma - 1