Lin. XXXIII. Cap. 42.43. pl.C.55 7 .A.C. i 0 5.J 130
Romani ct apparati magnifice sunt, et ter toti instau-rati. Aediles plebis, Cn. Domitius Ahenobarbus etC. Scribonius Curio, multos pecuarios ad populi iu-dicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; exeorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. Ludi plebeii per biduum instaurati, et epu-lum fuit ludorum causa.
XL11I. L. Valerius Flaccus et M. Porcius Catoconsules Idibus Martiis, quo die magistratum inie-runt, de provinciis quum ad senatum retulissent, Pa-tres censuerunt, Quum in Hispania tantum glisceretbellum, ut iam consulari et duce et exercitu opus esset,placere, consules Hispaniam citeriorem et Italiamprovincias aut comparare inter se, aut sortiri. ViriHispania provincia evenisset, eum duas legiones etquindecim millia socium Latini nominis, et octingen-tos equites secum portare, et naves longas viginti du-cere. Alter consul duas legiones scriberet. His Gal-liam provinciam obtineri satis esse, fractis proximoanno Insubrium et Boiorum animis. Cato Hispaniam,Valerius Italiam est sortitus. Praetores deinde pro-vincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C.Atinius Labeo peregrinam , Cn. Manlius Vulso Sici-liam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P.Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset: P.Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli da-tus. T. Quinctio, suspeclis non solum Antiocho etAetolis, sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorumtyranno, prorogatum in annum imperium est, duaslc-giones ut haberet: in eas si quid supplementi opusesset, consules scribere, et mittere in Macedoniamiussi. Ap. Claudio praeter legionem, quam Q. Fa-bius habuerat, duo millia peditum ct ducentos equi-tes novos scriberet, permissum. Par numerus pedi-tum equitumque novorum P. Manlio in citerioremHispaniam decretus: ct legio eadem, quae fuerat sub