Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
127
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXXJI1 .Cap.30.31. [TJ.C.556.A.C. 196 .] 127

has leges est: ut omnes Graecorum civitates, quae inEuropa, quaeque in Asia essent, libertatem ac suasleges haberent. Quae earum sub ditione Philippifuissent, praesidia ex his Philippus deduceret, vacuas-que traderet Romanis ante Isthmiorum tempus. De-duceret et ex his, quae in Asia essent, Euromo, Peda-sisque, et Bargyliis, et Iasso, et Myrina, et Abydo, etThaso, et Perintho: eas quoque enim placere liberasesse. De Cianorum libertate, Quinctium Prusiae Bi-thynorum regi scribere, quid senatui et decem legalisplacuisset. Captivos transfugasque reddere Philip-pum Romanis, et naves omnes lectas tradere, praeterquinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis,quam sexdecim versus remorum agebant. Ne plusquinque millia armatorum haberet, neve elephantumullum. Bellum extra Macedoniae fines ne iniussu se-natus gereret. Mille talentum daret populo Romano:dimidium praesens, dimidium pensionibus decem an-norum. Valerius Antias, quaternum millium pondoargenti vectigal in decem annos impositum regi tra-dit: Claudius in annos triginta quaterna millia pon-do, et ducenta, praesens viginti millia pondo. Idemiiominatini adiectum scribit, ne cum Eumene, Attalifilio (novus is tum rex erat) bellum gereret. In haecobsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius.Adiicit Valerius Antias , Attalo absenti Aeginam in-sulam elephantosque dono datos, et Rhodiis Strato-niceam, Cariaeque alias urbes,qtjas Philippus tenuis-set: Atheniensibus insulas datas, Parum, Imbrum,Delum, Scyrum.

XXX!. Omnibus Graeciae civitatibus hanc pacemapprobantibus, soli Aetoli decretum decem legato-rum clam mussantes carpebant: litcras inanes vanaspecie libertatis adumbratas esse. Cur enim aliasliomanis tradi urbes, nec nominari eas, alias nomina-ri, et sine traditione iuberi liberas esse? nisi quod,