126
T. LIVII [U. C. 556 . A. C. 196.]
meantes usus, excipiebant. Quidam in ipsis itineri-bus, ad notas latebras ab insidiantibus,pars in deser-ta per fraudem deversoria deducti opprimebantur.Postremo non tantum ab odio, sed etiam aviditatepraedae, facinora fiebant: quia, negotiandi ferinecausa argentum in zonis habentes, in commeatibuserant. Quum primo pauci, deinde in dies plures de-siderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit: ettimidius, quam in hostico, egredi castris miles. TumQuinctius legatos ad querendum de latrociniis percivitates mittit. Plurimae caedes circa Copaidempaludem inventae: ibi ex limo eruta extractaque exstagno cadavera, saxis aut amphoris, ut pondere tra-herentur in profundum, annexa. Multa facinoraAcraephiae et Coroneae facta inveniebantur. Quin-ctius primo noxios tradi sibi iussit, ct pro quingentismilitibus (tot enim intercepti erant) quingenta talen-ta Boeotos conferre. Quorum neutrum quum fieret,verbis tantum civitates excusarent,nihil publico con-silio factum esse; missis Athenas et in Achaiam le-gatis, qui testarentur socios, iusto pioque bello scpersecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap.Claudio Acraephiam ire iusso, ipse cum parte Coro-neam circumsidit: evastatis prius agris, qua ab Ela-tia duo diversa agmina iere. Hac perculsi cladeBoeoti, quum omnia terrore ac fuga completa essent,legatos mittunt. Qui .quum in castra non admitte-rentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt. Plusauctoritatis Achaei habuerunt, deprecantcs: quia, niimpetrassent pacem Boeotis,bellum simul gerere de-creverant. Per Achaeos et Boeotis copia adeundialloquendique Romanum facta est, iussisque traderenoxios, et multae nomine triginta talenta conferre,pax data, et ab oppugnatione recessum.
XXX. Post paucos dies decem legati ab Romavenerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in