Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
128
Einzelbild herunterladen
 

128

T. ETYII [TJ. C. 55 G. A. C. 196.]

quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutio-res: quae in Graecia sint, ne nominatae quidem inter-cipiantur, Corinthus, et Chalcis, et Oreum, cum Ere-tria et Demetriade. Nec tota ex rano criminatioerat. Dubitabatur enim de Corintho, et Chalcide,et Demetriade, quia in senatusconsulto, quo missidecem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atqueAsiae urbes haud dubie liberabantur: de his tribusurbibus legati, quod tempora reipublicae postulas-sent, id e republica fideque sua facere ac statuereiussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressu-rum in Europam, quum primum ei vires suae satisplacuissent, non dubitabant: ei tam opportunas adoccupandum patere urbes nolebant. Ab Elatia pro-fectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, indeCorinthum traiecit. Ibi consilia de libertate Grae-ciae dies prope totos in concilio decem legatorumtractabantur. Identidem Quinctius, liberandamomnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, siveram caritatem, maieslatem, apud omnes nominisRomani vellent esse: si fidem facere, ad liberandamGraeciam, non ad transferendum a Philippo ad seimperium, sese mare traiecisse. Nihil contra ea delibertate urbium alii dicebant. Ceterum ipsis tutiusesse, manere paullisper sub tutela praesidii Romani,quam pro Philippo Antiochum dominum accipi. Po-stremo ita decretum est: Corinthus redderetur

Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset:Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de 1Antiocho decessisset.

XXXII. Isthmiorum statum ludicrum aderat;semper quidem et alias frequens, quum propter spe-ctaculi studium insitum genti, quo certamina omnisgeneris artium, viriumque, et pernicitatis visuntur; !tum quia propter opportunitatem loci, per duo di-versa maria omnium rerum usus ministrantis, bunia' I