1 j i b. XXXIII. C a p. 2S. 29. [TJ. C. 5SC. A. C. 19 C.] 125
liter argumentatur, quibus fidem apud quosdam fe-cit, nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum scmultitudini, mentionemre eius caedis, nullo laces-sente, facturum fuisse. Alii non dubitare, impuden-ter obviam eundo crimini suspicionem averti. Tortipost paullo insontes,quum scirent ipsi nihil,opinioneomnium pro indicio usi, Zeuxippum et Pisistratumnominaverunt: nullo adiec.to, cur scire quicquam vi-derentur, argumento. Zeuxippus tamen cum Stra-tonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam ma-gis conscientiam, quam indicium hominum nulliusrei consciorum, metuens. Pisistratus, spretis indici-bus , Thebis mansit. Servus erat Zeuxippo, totiusinternuntius et minister rei; quem indicem Pisistra-tus timens, eo ipso timore ad indicium protraxit.Literas adZeuxippum mittit, servum conscium tolle-ret. Noti tam idoneum ad celandam rem eum viderisibi, quam ad agendam fuerit, lias qui tulit literas,iussus Zeuxippo dare quam primum. Is, quia nonstatim conveniendi eius copia fuit, ipsi illi servo,quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tra-dit: el adiicit, a Pisistrato de re magnopere perti-nente ad Zeuxippum esse. Conscientia ictus, quumextemplo traditurum eas afiirmasset, aperit, perle-ctisque literis, pavidus Thebas refugit, et ad magi-stratus indicium defert. Et Zeuxippus quidem, fugaservi motus, Anthedonem, tutiorem exsilio locum ra-tus, concessit: de Pisistrato aliisque quaestiones tor-mentis habitae, et sumptum supplicium est.
XXIX. Efferavit ea caedes Thebanos Iloeotosqueomnes ad exsecrabile odium Romanorum ; credentes,non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippumprincipem gentis id facinus conscisse. Ad rebellan-dum neque vires, neque ducem habebant. Proximumbello quod erat, in latrocinium versi, alios in hospi-tiis, alios vagos per hiberna milites, ad varios eom-