Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

121

T. LIVII [U. C. 55 G. A. C. 196.]

llomaiu) apud civitates erat, llestitutis, cunfestiinapparuit, quam nulla inita apud Boeotos gratia es-set. Nani et ad Philippum legatos gratias agentesei pro redditis hominibus, perinde atque ah ipso iiset non a Quinctio et Romanis id datum esset, mise-runt: et comitiis proximis Hoeotarchcn nullam aliamoh causam Brachyllam quendam, quam quod prae-fectus Boeotorum apud regem militantium fuisset,fecerunt; praeteritis Zeuxippo, et Pisistrato, aliis-que, qui Romanae societatis auctores fuerant. Idaegre et in praesentia hi passi, et in futurum etiammetum ceperunt, quum ad portas prope sedente exer-citu Romano ea fierent, quidnam se futurum esset,profectis in Italiam Romanis ; Philippo ex propinquosocios adiuvante, et infesto his, qui partis adversaefuissent.

XXVIII. Dum Romana arma in propinquo habe-bant, tollere Braehyllam, principem fautorum regis,statuerunt. Et tempore ad eam rem capto, quum inpublico epulatus reverteretur domum temulentus,prosequentibus mollibus viris, qui ioci causa convi-vio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tresItalici, tres Aetolici erant, circumventus occiditur.Fuga comitum et quiritatio facta, et tumultus totaurbe discurrentium cum luminibus. Percussores pro-xima porta evaserunt. Luce prima concio frequens,velut ex ante indicto, aut voce praeconis convocatain theatro erat. Palam ab suo comitatu et obscoenisillis viris fremebant interfectum: animis autem Zeu-xippum auctorem destinabant caedis. In praesentiaplacuit comprehendi eos, qui simul fuissent, quae-stionemque ex his haberi. Qui dum quaeruntur,Zeuxippus et constanti animo avertendi ab se crimi-nis causa in concionem progressus, errare ait homi-nes, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos se-miviros crederent; multaque in eam partem probabi-