Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
123
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIII.Ca p.20.27. [ U.C.556. A.C. 123

uti darent, decretum est; et socium ac nominis Lati-ni quaterna millia peditum, trecenos equites: iiqueprimo quoque tempore in provincias ire iussi. Bel-lum in Hispania quinto post anno exortum est, quamsimul cum Punico bello fuerat linitum. Priusquamhi praetores ad bellum prope novum, quia tum pri-mum suo nomine, sine ullo Punico exercitu aut duce,ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules aburbe moverent; procurare, ut assolet, prodigia, quaenuntiabantur, iussi. P. Villius eques ltomanus, inSabinos proficiscens, fulmine ipse equusque exani-mati fuerant: aedes Feroniae in Capenate de coelotacta erat: ad Monetae duarum hastarum spiculaarserant: lupus, Esquilina porta ingressus, frequen-tissima parte urbis, quum in forum decucurrisset,Tusco vico atque inde Germalo, per portam Cape-nam prope intactus evaserat. Haec prodigia maio-ribus hostiis sunt procurata.

XXVII. Iisdem diebus Cn. Cornelius Lentulus,qui ante Sempronium Tuditanum citeriorem Hispa-niam obtinuerat, ovans ex senatusconsulto urbem estingressus. Tulit prae se auri mille et quingenta quin-decim pondo, argenti viginti millia,signati denariumtriginta quattuor millia, et quingentos. L. Stertiniusex ulteriore Hispania, ne tentata quidem triumphispe, quinquaginta millia pondo argenti in aerariumintulit: et de manubiis duos fornices in foro Boarioante Fortunae aedem et matris Matutae, unum inmaximo circo fecit: et his fornicibus signa aurataimposuit. Haec per hiemem ferme acta. Hibernabateo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo quum multasocii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque,ut hi, qui suae gentis militassent apud Philippum,sibi restituerentur. Id a Quinctio facile impetratum;non quia satis dignos eos credebat, sed quia, Antio-cho rege iam suspecto, favor conciliandus nomini