Lm. XXXIII. C a i>.23-25. [U.C.555 A.C.iqy.] 121
quaginta tria millia et ducenti: militibus centurioni-busque et equitibus idem in singulos datum, quod de-derat collega.
XXIV. Secundum triumphum consularia comitiahabita. Creati consules L. Furius Purpureo et M.Claudius Marcellus. Praetores postero die facti,Q. Fabius Buteo, Ti. Sempronius Longus, Q. Minu-cius Thermus, M'. Acilius Glabrio, L.Apustius Fullo,C. Laelius. Exitu eius anni literae a T. Quinetio ve-nerunt, se signis collatis cum rege Philippo in Thes-salia pugnasse: hostium exercitum fusum fugatum-que. Hae literae prius in senatu a Sergio praetore,deinde ex auctoritate Patrum in concione sunt reci-tatae. Ob res prospere gestas in dies quinque sup-plicationes decretae. Brevi post legati et a T. Quin-ctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones de-ducti extra urbem in villam publicam; ibique iis lo-cus et lautia praebita: et ad aedemBellonae senatusest datus. Ibi haud multa verba facta, quum Mace-dones, quodcunque senatus censuisset, id regem fa-cturum esse, dicerent. Decem legati more maiorum,quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pa-cis Philippo daret, decreti; adiectumque, ut in eonumero legatorum P. Sulpicius ct P. Villius essentqui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.Cosanis eo die postulantibus, ut sibi colonorum nu-merus augeretur, mille ascribi iussi: dum ne quisin eorum numero esset, qui post P. Cornelium et Ti.Sempronium consules hostis fuisset.
XXV. Ludi Romani eo anno in circo scenaque abaedilibus curulibus, P. Cornelio Scipione et Cn. Man-lio Vulsone, et magnificentius, quam alias, facti, etlaetius propter res bello bene gestas spectati, toti-que ter instaurati: plebeii septies instaurati. M’. Aci-lius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt: et dcargento multaticio tria signa aenea, Cereri, Libero-