120
T. LIVI I [TJ. C. 555. A . C. 197 .]
gnum numerum militum amisisse. Nominabant etiamtribunos militum T. luventium, ct Cn. Ligurium le-gionis quartae, qui adversa pugna cum inultis aliisviris fortibus, civibus ac sociis, cecidissent. Oppido-rum paucorum ac vicorum falsas, et in tempus simu-latas, sine ullo pignore deditiones factas esse. Haeinter consules tribunosque altercationes biduum te-nuerunt, yictique perseverantia tribunorum consu-les separatim retulerunt.
XXIII. C. Cornelio omnium consensu decretustriumphus. Et Placentini Cremonensesque addide-runt favorem consuli, gratias agentes commemoran-tesque, obsidione se esse ab eo liberatos: plerosqueetiam, quum apud hostes essent, servitute exemptos.Q,. Minucius, tentata tantum relatione, quum adver-sum omnem senatum videret, in monte Albano setriumphaturum, et iure imperii consularis, et multo-rum clarorum virorum exemplo, dixit. C. Corneliusdc Insubribus Cenomanisque in magistratu trium-phavit. Multa signa militaria tulit, multa Gallicaspolia captivis carpentis transvexit: multi nobilesGalli ante currum traducti; inter quos, quidam, Ha-milcarem ducem Poenorum fuisse, auctores sunt.Ceterum magis in se convertit oculos CremonensiumPlacentinorumque colonorum turba pileatorum, cur-rum sequentium. Tulit in triumpho ducenta trigintaseptem millia et quingentos aeris, argenti bigati se-ptuaginta novem millia: septuagenos aeris militibusdivisit: duplex equiti centurionique. Q,. Minuciusconsul de Liguribus Boiisque Gallis in monte Albanotriumphavit. Is triumphus, ut loco, et fama rerumgestarum, et quod sumptum non erogatum ex aera-rio omnes sciebant, inhonoratior fuit: ita signis,carpentisque, et spoliis ferme aequabat. Pecuniaeetiam prope par summa fuit: aeris translata ducentaet quinquaginta quattuor millia, argenti bigati quin-