Lib.XXXIII. Cap.21.22. [U.C.555.A.C. 197 .] 119
ciaque, et Macedonia esset, vixdum terminato cumPhilippo bello, pace certe nondum perpetrata, in-gens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M.Helvius eam provinciam obtinebat. Is literis sena-tum certiorem fecit, Colcham et Luscinum regulos inarmis esse: cum Colcha decem et septem oppida, cumLuscino validas urbes, Carmonem et Bardonem: inmaritima ora Maladinos, Sexetanosque, Baeturiamomnem, et quae nondum animos nudaverint, ad finiti-morum motus consurrectura. His literis a M. Sergiopraetore, cuius iurisdictio inter cives erat, recitatis,decreverunt Patres,ut, comitiis praetorum perfectis,cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primoquoque tempore de bello Hispaniae ad senatum re-ferret.
XXII. Sub idem tempus consules Romam vene-runt. Quibus in aede Bellonae senatum habentibus,postulantibusque triumphum ob res prospere bellogestas, C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni ple-bis, ut separatim de triumpho agerent consules, po-stularunt: communem se relationem de ea re fieri nonpassuros, ne par honos in dispari merito esset. QuumQ. Minucius utrique provinciam Italiam obtigissediceret, communi animo consilioque se et collegamres gessisse, et C. Cornelius adiiceret, Boios adversusse transgredientes Padum, ut Insubribus Cenomanis-que auxilio essent, depopulante vicos eorum atqueagros collega, ad sua tuenda aversos esse; tribunires tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut nonmagis de triumpho eius, quam de honore diis immor-talibus habendo dubitari possit. Non tamen nec illum,nec quemquam alium civem tantum gratia atque opi-bus valuisse, ut, quum sibi meritum triumphum impe-trasset, collegae eundem honorem immeritum impu-denter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus le-via proelia, vix digna dictu, fecisse: in Gallia ma-