Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
118
Einzelbild herunterladen
 

118

T. LIVII [U. C. 555 .A. C. 197.] _

novarent vetusta iura cum ea civitate, sua maiorumque suorum: et vetarent eos pertimescere adventumregis, nihil aut iis aut sociis eorum noxae futurumfraudive. 'Nam, Romanorum amicitiam se non viola-turum, argumento et suam recentem ad eos legatio-nem esse, et senatus honorifica in se decreta responsa-que. Tum forte legati redierant ab lloma, comiterauditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto ad-huc adversus Philippum eventu belli. Quum haeclegati regis in concione Rhodiorum agerent, nuntiusvenit, debellatum ad Cynoscephalas esse. IIoc nuntioaccepto, Rhodii, dempto metu a Philippo, omiseruntconsilium obviam eundi classe Antiocho. Illam al-teram curam non omiserunt, tuendae libertatis civi-tatium sociarum Ptolemaei, quibus bellum ab Antio-cho imminebat. Nam alias auxiliis iuverunt, aliasprovidendo ac praemonendo conatus hostis: causa-que libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnas-sensibus, Samiisque. Non operae est persequi, utquaeque acta in his locis sint, quum ad ea, quae pro-prie Romani belli sunt, vix sufliciam.

XXI. Eodem tempore et Attalus rex, aeger abThebis Pergamum advectus, moritur altero et se-ptuagesimo anno; quum quattuor et quadragintaannos regnasset. Huic viro, praeter divitias, nihilad spem regni fortuna dederat. His simul prudenter,simul magnifice utendo, effecit, primum ut sibi, dein-de ut aliis non indignus videretur regno. Victis dein-de proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventuterribilior Asiae erat, regium ascivit nomen, cuiusmagnitudini semper animum aequavit. Summa iu-stitia suos rexit: unicam fidem sociis praestitit: co-mis uxori ac liberis, quos superstites habuit; mitisac munificus amicis fuit: regnum adeo stabile ac fir-mum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio ciusdescenderit. Quum hic status rerum in Asia, Grae-