Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
117
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXIII. C a p. 19 . 20 . [U.C.555.A.C.197.] 117

pus magno tumultu ad bellum consurrexit. Antiochusquum, priore aestate omnibus, quae in Coele Syriasunt, civitatibus ex Ptolemaei ditione in suam pote-statem redactis, in hiberna Antiochiam concessisset;nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit. Omnibusenim regni viribus connisus, quum ingentes copiasterrestres maritimasque comparasset, principio ve-ris, praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardyeac Mithridate, iussisque Sardibus se opperiri, ipsecum classe centum tectarum navium, ad hoc leviori-bus navigiis cercurisque ac lembis ducentis, profici-scitur: simul per omnem oram, Ciliciae, Lyciaequeet Cariae tentaturus urbes, quae in ditione Ptolemaeiessent; simul Philippum (necdum enim debellatumerat) exercitu navibusque adiuturus.

XX. Multa egregiallhodii pro fide erga populumRomanum, proque universo nomine Graecorum, ter-ra marique ausi sunt: nihil magnificentius, quamquod ea tempestate, non territi tanta mole imminen-tis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias(promontorium Ciliciae est, inclutum foedere anti-quo Atheniensium cum regibus Persarum) superaret.Si eo fine non contineret classem copiasque suas, scobviam ituros; non ab odio ullo, sed ne coniungicum Philippo paterentur, et impedimento esse Ro-manis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tem-pore Antiochus operibus oppugnabat. Zephyrio, etSolis, et Aphrodisiade, et Coryco, et, superato Ane-murio, (promontorium id quoque Ciliciae est) Seli-nunte recepto, omnibus his aliisque eius orae castel-lis, aut metu, aut voluntate, sine certamine, in dedi-tionem acceptis, Coracesium praeter spem clausisportis tenebat eum. Ibi legati Rhodiorum auditi.Et quanquam ea legatio erat, quae accendere regiumanimum posset, temperavit iraie: et, legatos se Rho-dam missurum, respondit, Usque mandaturum , ut re-