Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
116
Einzelbild herunterladen
 

110

' 1 . LIVII [U. C. 555 .A.C. 197.]

stem conati sunt, turbati extemplo tumultum primointer se fecerunt: terga deinde vertunt: postremo,abiectis armis, in praecipitem fugam effunduntur.Hargylias petentes fugerunt. Eodem et Dinocratesperfugit. Rhodii, quantum diei superfuit secuti, re-ceperunt sese in castra. Satis constat, si confestimvictores Stratoniceam petissent, recipi eam urbemsine certamine potuisse. Praetermissa eius rei oc-casio est, dum in castellis vicisque Peraeae recipien-dis tempus teritur. Interim animi eorum, qui Stra-toniceam praesidio obtinebant, confirmati sunt. Moxet Dinocrates cum iis, quae proelio supererant, co-piis intravit muros. Nequicquam inde obsessa op-pugnataque urbs est: nec recipi, nisi aliquanto post,per Antiochum potuit. Ilaec in Thessalia, haec inAchaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

XIX. Philippus quum audisset, Dardanos, trans-gressos fines ab contemptu concussi tum regni, supe ,riora Macedoniae evastare, quamvis toto prope orbeterrarum, undique se suosque exigente fortuna,urge-batur, tamen morte tristius ratus, Macedoniae etiampossessione pelli, delectu raptim per urbes Macedo-num habito , eum sex millibus peditum et quingentisequitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostesoppressit. Magna multitudo hominum in proelio,maior praedandi cupidine palata per agros caesa est.Quibus fuga expeditior fuit, ne tentato quidem casupugnae, in fines suos redierunt. Ea una expeditionenon pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorumanimis , Thessalonicam sese recepit. Non tam intempore Punicum bellum terminatum erat, ne simulet cum Philippo foret bellandum; quam opportune,iam Antiocho ex Syria movente bellum, Philippusest superatus. Nam, praeterquam quod facilius cumsingulis, quam si in unum ambo simul contulissentvires, bellatum est; Hispania quoque sub idem tem-