Lib.XXXIII. Cap. 16.17. [TJ.C.555.A.C. 197 .] 113
fuissent, proditionis in concilio damnarentur, etZeuxidae praetori, quod de ea re retulisset, impe-rium abrogaretur, liem temerariam , sed eventuprosperam, damnati fecerunt. Suadentibus namqueamicis, cederent tempori, et Corcyram ad Romanosabirent, statuerunt offerre se multitudini, et aut eoipso lenire iras, aut pati, quod casus tulisset. Quumse frequenti concilio intulissent, primo murmur acfremitus admirantium, silentium mox a verecundiasimul pristinae dignitatis, ac misericordia praesentisfortunae ortum est. Potestate quoque dicendi facta,principio suppliciter, procedente autem oratione,ubiad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia,quantam innocentia dabat, disseruerunt: postremo,ultro aliquid etiam queri, et castigare iniquitatemsimul in se crudelitatemque ausi, ita affecerunt ani-mos, ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentestollerent: neque eo minus redeundum in societatemPhilippi, abnuendamque Romanorum amicitiam,censerent.
XVII. Leucade haec sunt decreta. Id caput Acar-naniae erat, eoque in concilium omnes populi conve-niebant. Itaque, quum haec repentina mutatio Cor-cyram ad legatum Flamininum perlata esset, extem-plo cum classe profectus Leucadem, ad Ileraeum,quod vocant, naves applicuit. Inde cum omni generetormentorum machinarumque, quibus expugnantururbes, ad muros accessit, ad primum terrorem ratusinclinari animos posse. Postquam pacati nihil osten-debatur, tum vincas turresque erigere, et arietem ad-movere muris coepit. Acarnania universa, inter Ae-toliam atque Epirum posita, solem occidentem etmare Siculum spectat. Leucadia nunc insula, vado-so freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania di-visa, tum paeninsula erat, occidentis regione artisfaucibus cohaerens Acarnaniae. Quingentos fermeT. Liv. Tom. IV. 11