112
T. LIVII pJ. C. 555 . A. C. 197.] _
et maxime omnium frequentes ad signa fuerant, etdiu ancipitem victoriae spem fecerunt: postremo fu»ga ceterorum nudati, quum duae iam acies hostiumex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetra-tique a fronte urgerent; et ipsi, re inclinata, primoretulere pedem: deinde impulsi terga vertunt, etplcrique, abiectis armis, nulla spe castrorum tenen-dorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus,mercenariis militibus ad hos persequendos, equitibus" Thracumque auxiliis in popidatores agri Sicyoniimissis, magnam utrobique caedem edidit: maioremprope, quam in proelio ipso. Kx iis quoque, qui Pel-lenen Phliuntaque depopulati erant,incompositi par*tim omniumque ignari, ad castra revertentes, in ho-stium stationes, tanquam in suas, illati sutit; partimex discursu id, quod erat, suspicati, ita se in fugampassim sparserunt, ut ab ipsis agrestibus errantescircumvenirentur. Ceciderunt eo die mille et quin-genti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberatametu.
XVI. Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas,L. Quinctius, Corcyram excitis Acarnanum principi-bus, quae sola Graeciae gentium in societate Mace-donum manserat, initium ibi quoddam motus fecit.Duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis; una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. Concilium Leucadem indictum est.Eo neque cuncti convenere Acarnanum populi; neciis, qui convenerant, idem placuit. Sed et principeset magistratus pervicerunt, ut privatum decretumRomanae societatis fieret. Id omnes, qui abfuerant,aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo mis-si duo principes Acarnanum, Androcles et Echede-mus, non ad tollendum modo decretum Romanae so-cietatis valuerunt, sed etiam ut Archelaus et Bianor,principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae