Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
114
Einzelbild herunterladen
 

111

T. LIVII [U. C. 555 . A. C. 19-.]

passus longae hae fauces erant ; latae haud ampliuscentum et viginti. In his angustiis Leucas posita est,colli applicata verso in orientem et Acarnaniam.Ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leuca*,dia ab Acarnania dividitur. Inde terra marique ex-pugnabilis est. Nam et vada sunt stagno similiora,quam mari: et campus terrenus omnis operique fa-cilis. Itaque multis simul locis aut subruti, aut arietedecussi ruebant muri. Sed quam urbs ipsa opportu-na oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostiumanimi. Diem ac noctem intenti reficere quassatamuri; obstruere,quae patefacta ruinis erant; proeliaimpigre inire, et armis magis muros, quam se ipsosmoenibus, tutari: diutiusque spe Romanorum obsi-dionem eam extraxissent, ni exsules quidam Italicigeneris, Leucade habitantes, ab arce milites accepis-sent. Eos tamen, ex superiore loco magno cum tu-multu decurrentes, acie in foro instructa, iusto proe-lio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. Interiin etscalis capta multis locis moenia, et per stragem la-pidum ac ruinas transcensum in urbem: iamque ipselegatus magno agmine circumvenerat pugnantes.Tum pars in medio caesi; pars, armis abiectis, dedi-derunt sese victori. Et post dies paucos, audito proe-lio, quod ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnespopuli Acarnaniae in deditionem legati venerunt.

XVIII. Iisdem diebus , omnia simul inclinantefortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippocontinentis regionem , (Peraeam vocant) possessama maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octin-gentis Achaeis peditibus, mille et nongentis fere ar-matis , ex vario genere auxiliorum collectis, mise-runt: Galli, et Pisuetae, et Nisuetae, et Tamiani, etArei, ex Africa, et Laodiceni ex Asia erant. Cum hiscopiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agrolocum peropportunum, ignaris regiis, qui tenuerant,