Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
108
Einzelbild herunterladen
 

108 T. LIVII [II. C. 555. A. C. ig 7 .]

res levioresque apud omnes essent et riderentur, fa-ciebat.

XII. Indutiae quindecim dierum datae hostierant, et cum ipso rege constitutum colloquium:cuius priusquam tempus veniret, in consilium advo-cavit socios. Ketulit, quas leges pacis placeret dici.Amynander Athamanum rex paucis sententiam ab-solvit; ita componendam pacem esse, ut Graecia,etiam absentibus Romanis, salis potens tuendae simulpacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratiofuit, qui pauca praefati, recte atque ordine imperato-rem Romanum facere, quod, quos belli socios habuis-set, cum iis communicaret pacis consilia : falli autemeum tota re, si aut Romanis pacem, aut Graeciae li-bertatem satis firmam se credat relicturum, nisi Phi-lippo aut occiso, aut regno pulso: quae utraque pro-clivia esse, si fortuna uti vellet. Ad haec Quinctiusnegare, Aetolos aut moris Romanorum memorem, autsibi ipsis convenientem sententiam dixisse; et illosprioribus omnibus conciliis colloquiisque de conditio-nibus pacis semper, non ut ad internecionem bellare-tur, disseruisse, et Romanos, praeter vetustissimummorem victis parcendi, praecipuum clementiae docu-mentum dedisse, pace Hannibali et Carthaginiensibusdata. Omittere se Carthaginienses. Cum Philippoipso quoties ventum in colloquium? nec unquam, utcederet regno, actum esse? An, quia victus in proelioforet; inexpiabile bellum factum? Cum armato hosteinfestis animis concurri debere: adversus victos mi-tissimum quemque animum maximum habere. Liber-tati Graeciae videri graves Macedonum reges: si re-gnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos dein-de, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et inGraeciam effusuras. iVe, proxima quaeque amolien-do, maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.Interfanti deinde Phaeneae praetori Aetolorum, tc-