LiB.XXXm.CAp. 10.11. [U.C.555- A.C. 197.] 107
septingenti, signa militaria ducenta norem et qua-draginta. Claudius quoque duo et triginta milliahostium caesa scribit, capta quattuor millia et tre-centos. Nos non minimo potissimum numero credi-dimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum au-ctorem quum omnium Romanarum rerum, tum praecipue in Graecia gestarum.
XI. Philippus, collectis ex fuga, qui, variis casi-bus pugnae dissipati, vestigia eius secuti fuerant,missisque Larissam ad commentarios regios combu-rendos, ne in hostium venirent potestatem, in Mace-doniam concessit. Quinctius, captivis praedaquevenundatis, partim militi concessis, Larissam estprofectus, hauddum satis gnarus, quam regionem pe-tissetrex, quidve pararet. Caduceator eo regiusvenit, specie ut indutiae essent, donec tollerentur adsepulturam,qui in acie cecidissent; re vera ad peten-dam veniam legatis mittendis. Utrumque ab Roma-no impetratum. Adiecta etiam illa vox, bono animoesse regem ut iuleret: quae maxime Aetolos offendit,iam tumentes querentesque, mutatum victoria impe-ratorem. Ante pugnam omnia magna parvaque com-municare cum sociis solitum: nunc omnium expertesconsiliorum .esse: suo ipsum arbitrio cuncta agere:cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere;ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint , pacisgratiam et fructum Romanus in se vertat. Et hauddubie decesserat iis aliquantum honoris; sed, cur ne-gligerentur, ignorabant. Donis regis imminere cre-debant invicti ab ea cupiditate animi virum : sed etsuccensebat non immerito Aetolis, ob insatiabilemaviditatem praedae, et arrogantiam eorum, victoriaegloriam in se rapientium, quae vanitate sua omniumaures offendebat: et Philippo sublato, fractis opibusMacedonici regni, Aetolos habendos Graeciae domi-nos cernebat. Ob eas causas multa sedulo, ut vilio-