Lib.XXX1II.Cap.12.13. [U.C.555.A.C.i 97 .] 109
stificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret,mox gravius eum rebellaturum, Desistite tumultuari,inquit, ubi consultandum est. Non iis conditionibusilligabitur rex, ut movere bellum possit.
Xlll. Hoc dimisso concilio, postero dic rex adfauces, quae ferunt in Tempe, (is datus erat locuscolloquio) venit: tertio die datur ei Romanorum acsociorum frequens concilium. Ibi Philippus perquamprudenter, iis, sine quibus pax impetrari non pote-rat, sua potius voluntate omissis, quam altercandoextorquerentur, quae priore colloquio aut imperata aRomanis, aut postulata ab sociis essent, omnia se con-cedere, de ceteris senatui permissurum, dixit. Quan-quam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocemvidebatur, Phaeneas tamen Aetolus, cunctis tacenti-bus, Quid? nobis , inquit, Philippe, reddisne tandemPharsalum, et Larissam Cremasten, et Echinum, etThebas Phthias? Quum Philippus nihil morari dice-ret, quo minus reciperent; disceptatio inter impera-torem Romanum et Aetolos orta est de Thebis: nam,cas populi Romani iure belli factas esse, Quinctius(licebat, quod, integris rebus, exercitu ab se admoto,vocati in amicitiam, quum potestas libera desciscen-di ab rege esset, regiam societatem Romanae prae-posuissent. Phaeneas, et pro societate belli, quaeante bellum habuissent, restitui Aetolis aequum cen-sebat, et ita in foedere primo cautum esse, ut bellipraeda, rerumque, quae ferri agique possent, Roma-nos; ager urbesque captae Aetolos sequerentur.Vos, inquit, ipsi, Quinctius, societatis istius leges ru-pistis, quo tempore, relictis nobis, cum Philippo pa-cem fecistis: quae si maneret, captarum tamen ur-bium illa lex foret. Thessaliae civitates sua volunta-te in ditionem nostram venerunt. Haec, cum omniumsociorum assensu dicta, Aetolis non in praesentiamodo gravia auditu, sed mox etiam belli causae,