Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
106
Einzelbild herunterladen
 

10G

T. LIVII [U. C. 555. A. C. 197 .] _

consilio, cum yiginti signorum militibus, relicta caparte suorum, quae haud dubie vincebat, brevi cir-cuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. Nul-lam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterumad communem omnium in tali re trepidationem ac-cessit, quod phalanx Macedonum, gravis atque im-mobilis, nec circumagere se poterat, nec hoc, qui afronte paullo ante pedem referentes, tunc ultro ter-ritis instabant, patiebantur. Ad hoc loco etiam pre-mebantur, quia iugum, ex quo pugnaverant, dum perproclive pulsos insequuntur, tradiderant hosti adterga sua circumducto. Paullisper in medio caesi;deinde, omissis plerique armis, capessunt fugam.

X. Philippus cum paucis peditum equitumqueprimo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut spe-cularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset:deinde, postquam fugam effusam animadvertit, etomnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum etipse acie excessit. Quinctius, quum institisset ce-dentibus, repente quia erigentes hastas Macedonasconspexerat, quidnam pararent incertus, paullisperper novitatem rei constituit signa: deinde,ut accepithunc morem esse Macedonum tradentium sese, par-cere victis in animum habebat. Ceterum ab ignarismilitibus omissam ab hoste pugnam, et quid impera-tor vellet, impetus in cos est factus, et primis caesis,ceteri in fugam dissipati sunt. Rex effuso cursuTempe petit. Ibi ad Gonnos diem unum substitit adexcipiendos, si qui proelio superessent. Romani vi-ctores in castra hostium spe praedae irruunt: verumea magna iam ex parte direpta ab Aetolis inveniunt.Caesa eo die octo hostium millia, quinque capta. Exvictoribus septingenti ferme ceciderunt. Si Valerioquis credat, omnium rerum immodice numerum au-genti, quadraginta millia hostium eo die sunt caesa;capta, ubi modestius mendacium est, quinque millia