Lib. XXXIII. Cap. 6.7. [U.C.555.A.C. ig 7 .] 103
Luerunt. Tertio Oie primo nimbus effusus, deincaligo noctis simillima Romanos metu insidiarumtenuit.
VII. Philippus maturandi itineris causa, post im-brem nubibus in terram demissis nihil deterritus,signa ferri iussit. Sed tam densa caligo occaecave-rat diem, ut neque signiferi viam, nec signa militescernerent; agmen ad incertos clamores vagum veluterrore nocturno turbaretur. Supergressi tumulos,qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firmapeditum equitumque, posuerunt castra, Romanusiisdem ad Thetidium castris quum se tenuisset, explo-ratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equi-tum et mille pedites misit; monitos, ut ab insidiis,quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus es-set, praecaverent. Ubi ventum ad insessos tumulosest', pavore mutuo iniecto velut torpentes quieve-runt : dein, nuntiis retro in castra ad duces missis,ubi primus terror ab necopinato visu consedit, nondiutius certamine abstinuere. Principio a paucisprocurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiistuentium pulsos aucta: in qua quum haudquaquampares Romani alios super alios nuntios ad ducemmitterent, premi sese; quingenti equites et duo mil-lia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribu-nis militum propere missa, rem inclinatam restitue-runt: versaque fortuna, Macedones laborantes opemregis per nuntios implorabant. Sed, ut qui nihil mi-nus illo die propter offusam caliginem, quam proe-lium, exspectasset, magna parte hominum omnis ge-neris pabulatum missa, aliquamdiu inops consiliitrepidavit: deinde, postquam nuntii instabant, etiam iuga montium detexerat nebula, et in conspectuerant Macedones, in tumulum maxime editum interalios compulsi, loco se magis, quam armis,tutantes;committendam rerum summam in discrimen utcun-