Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
102
Einzelbild herunterladen
 

102

T. LIVII [U.C.555.A.C. 197 .]

evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, etalium reponere perfacile est.

VI. Quinctius postero die, vallum secum ferentemilite, ut paratus omni loco castris ponendis csget,progressus modicum iter, sex ferme millia a Pherisquum consedisset, speculatum, in qua parte Thessa-liae hostis esset, quidve pararet, misit. Circa Laris-sam erat rex, certior iam factus, Romanum ab The-bis Pheras movisse. Defungi quam primum et ipsecertamine cupiens, ducere ad hostem pergit, et quat-tuor millia fere a Pheris posuit castra. Inde poste-ro dic quum expediti utrimque ad occupandos superurbem tumulos processissent, pari ferme intervalloab iugo, quod capiendum erat, quum inter se conspe-cti essent, constiterunt; nuntios in castra remissos,qui, quid sibi, quando praeter spem hostis occurrisset,faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. Etillo quidem die, nullo inito certamine, in castra re-vocati sunt. Postero die circa eosdem tumulos eque-stre proelium fuit: in quo non minimum Aetolorumopera regii fugati, atque in castra compulsi sunt.Magnum utrisque impedimentum ad rem gerendamfuit ager consitus crebris arboribus, hortique, ut insuburbanis locis, et coartata itinera maceriis, et qui-busdam locis interclusa. Itaque pariter ducibus con-silium fuit excedendi ea regione, et, velut ex prae-dicto, ambo Scotussam petierunt; Philippus, spefrumentandi inde; Romanus, ut praegressus corrum-peret hosti frumenta. Per diem totum, quia collesperpetuo iugo intererant, nullo. conspecta inter seloco agmina ierunt. Romani ad Eretriam Phthioticiagri, Philippus super amnem Onchestum posuit ca-stra. Ne postero quidem die, quum Philippus adMelambium, quod vocant, Scotussaei agri, Quinctiuscirca Thetidium Pharsaliae terrae posuisset castra,aut hi, aut illi, ubi hostis esset, satis compertum lia-