90 T. LIVII [U. C. 555. A. C. 197.] __
testilui. Rhodii Peraeam (regio est continentis ad-versus insulam, vetustae eorum ditionis) repetebant,postulahantque praesidia deduci ab Iasso, el Bargy-liis, et Euromensium urbe, et in Hellesponto Sesto al-gae Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formu-lam i uris restitui, et liberari omnia Asiae emporiaportusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant.Praetor Aetolorum Phaeneas quum eadem fere, quaeRomani, ut Graecia decederetur, postulasset, redde-renturque Aetolis urbes, quae quondam iuris ac di-tionis eorum fuissent; excepit orationem eius prin-ceps Aetolorum Alexander, vir, ut inter Aetolos, fa-cundus. Iam dudum se reticere, ait, non quo quicquamagi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicenteminterpellet. Neque de pace cum fide Philippum agere,neque bella vera virtute unquam gessisse. In colloquiisinsidiari et captare: in bello non congredi aequo cam-po, neque collatis signis dimicare, sed refugientem in-cendere ac diripere urbes, et vincentium praemia vi-ctum corrumpere. At non sic antiquos Macedonumreges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quan-tum possent, quo opulentius imperium haberent. Namde quorum possessione ■dimicetur tollentem, nihil sibipraeter bellum relinquere, quod consilium esse? Plu-res priore anno sociorum urbes in Thessalia evastassePhilippum, quam omnes, qui unquam hostes Thessa-liae fuerint: ipsis quoque Aetolis eum plura socium,quam hostem, ademisse. Lysimachiam, pulso praetoreet praesidio Aetolorum, occupasse eum. Cium itemsuae ditionis urbem funditus evertisse ac delesse.Eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum,Larissam, et Pharsalum.
XXXIV. Motus oratione Alexandri Philippus na-vem, ut exaudiretur, propius terram applicuit. Or-sum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter, Phae-neas interfatus. Non in verbis rem verti, ait; aut bello