Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
91
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 34. [TT C. 555. A. C. 197.] 91

vincendum, aut melioribus parendum esse. Apparet idijuidem, inquit Philippus, etiam caeco; iocatus in va-letudinem oculorum Phaeneae. Et erat dicacior na-tura, quam regem decet, et ne inter seria quidemrisu satis temperans. Indignari inde coepit, Aetolos,tanquam Romanos, decedi Graecia iubere: qui, quibusfinibus Graecia sit, dicere non possint. Ipsius enimAetoliae Agraeos, Apodotosque, et Amphilochos, quaepermagna eorum pars sit, Graeciam non esse. An,quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querelamhabent, quum ipsi pro lege hunc antiquitus morem ser-vent, ut adversus socios ipsi suos, publica tantum au-ctoritate dempta, iuventutem suam militare sinant,et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolicaauxilia habeant? Neque ego Cium expugnavi, sedPrusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi: etLysimachiam ab Thracibus vindicavi; sed, quia menecessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thra-ces habent. Et Aetolis haec. Attalo autem Rhodiisquenihil iure debeo. Non enim a me, sed ab illis, princi-pium belli ortum est. Romanorum autem honoriscausa, Peraeam Rhodiis, et naves Attalo cum capti-vis, qui comparebunt, restituam. Nam quod ad lliice-phorium Venerisque templi restitutionemattinet; quidea restitui postulantibus respondeam? nisi, quo unomodo luci silvaeque caesae restitui possunt, curamimpensamque sationis me praestaturum: quoniamhaec inter se reges postulare et respondere placet.Extrema cius oratio adversus Achaeos fuit: in qua,orsus abAntigoni primum, suis deinde erga eam gen-tem meritis, recitari decreta eorum iussit, omnesdivinos humanosque honores complexa: atque iisad.iecit recens decretum, quo ab se descivissent, in-vcctusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamense redditurum iis, dixit. De Corintho cum imperatoreRomano deliberaturum esse; quaesiturumque simul