Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
89
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 32. 33. [U.C.555. A.C. 197 .] 89

rum exsul vir insignis Cycliudas. Cum imperatoreRomano rex Amynander erat, et Dionysodorus At-tali legatus, et Agesimbrotus praefectus lilio diaeclassis, et Phaeneas princeps Aetolorum, et Achaeiduo, Aristaenus et Xenophon. Inter hos ltomanus,ad extremum litus progressus, quum rex in proramnavis in ancoris stantis processisset, Commodius, in-quit, si in terram egrediaris, ex propinquo dicamusin vicem, audiamusque. Quum rex facturum se idnegaret; Quem tandem, inquit Quinctius, times? Adhoc ille superbo et regio animo: 'Seminem equidemtimeo, praeter deos immortales: non omnium autemcredo fidei, quos circa le video, atque omnium minimeAetolis. Istua quidem, ait llomanus, par omnibus pe-riculum csl, qui cum hoste ad colloquium congrediun-tur, si nulla fides sit. Son tamen, inquit rex, T. Quin-cti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur,Philippus et Phaeneas: neque enim aeque difficulterAetoli praetorem alium, ac Macedones regem in meumlocum substituant. Secundum haec silentium fuit.

XXXIII. Quum Romanus eum aequum censeretpriorem dicere, qui petissct colloquium; rex, eiusesse priorem orationem, qui daret pacis leges, nonqui acciperet; tum Romanus, Simplicem suam ora-tionem esse: ea enim se dicturum, quae ni fiant, nullasit pacis conditio. Deducenda ex omnibus Graeciaecivitatibus regi praesidia esse: captivos et transfugassociis populi Romani reddendos: restituenda Roma-nis ea [Hyriei loca, quae post pacem in Epiro factamoccupassel: Ptolemaeo regi Aegypti reddendas urbes,quas post Philopatoris Ptolemaei mortem occupasset.Suas populique Romani conditiones has esse: ceterumet sociorum audiri postulata verum esse. Attali regislegatus, Naves captivosque, quae ad Chium navaliproelio capta essent, et Nicephorium, Venerisque tem-plum, quae spoliasset cvastasselque, pro incorruptis