Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
73
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 19.20. [U.C. 554.A.C.ig8.] 73

Romanos defecissent, Corinthum iis contributurosin antiquum gentis concilium. Auctore consule, le-gati a fratre eius L. Quinctio, et Attalo, et Rhodiis,et Atheniensibus, ad Achaeos missi. Sicyone datumiis est concilium. Erat autem non admodum simplexhabitus animorum inter Achaeos. Terrebat NabisLacedaemonius,gravis et assiduus hostis: horrebantRomana arma: Macedonum beneficiis et veteribus etrecentibus obligati erant: regem ipsum suspectumhabebant pro eius crudelitate perfidiaque: neque cxiis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes, gravio-rem post bellum dominum futurum cernebant. Ne-que solum, quid in senatu quisque civitatis suae, autin communibus conciliis gentis pro sententia dice-rent, ignorabant: sed ne ipsis quidem secum cogitan-tibus, quidvellent, aut quid optarent,satis constabat.Ad homines ita incertos introductis legatis potestasdicendi facta est. Romanus primum legatus L. Cal-purnius, deinde Attali regis legati, post cos Rhodiidisseruerunt. Philippi deinde legatis dicendi pote-stas facta est. Postremi Athenienses, ut refellerentMacedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime inregent, quia nulli nec plura, nec tam acerba passierant, invecti sunt. Et illa quidem concio sub occa-sum solis, tot legatorum perpetuis orationibus dieabsumpto, dimissa est.

XX. Postero die advocatur concilium: ubi quumper praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, siquis vellet, potestas a magistratibus facta esset, necquisquam prodiret; diu silentium aliorum alios in-tuentium fuit. Neque mirum, si, quibus sua sponte,volutantibus res inter se pugnantes, obtorpuerantquodammodo animi, eos orationes quoque insuperturbaverant, utrimque quae difficilia essent, promen-do admonendoque, per totum diem habitae. TandemAristaenus praetor Achaeorum,ne tacitum concilitlra