74
T. LIVII [TJ. C. 554. A. C. 198.]
dimitteret, Ubi, inquit, illa certamina animorum,Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, quum dePhilippo et Romanis mentio incidit, vix manibus tem-perabatis? Nunc in concilio, ad eam rem unam in-dicto , quum legatorum utrimque verba audieritis,quum referant magistratus, quum praeco ad suaden-dum vocet, obmutuistis. Si non cura communis salu-tis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illamparlemanimos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possuntexprimere? quum praesertim nemo tam hebes sil, quiignorare possit, dicendi ac suadendi, quod quisque autvelit, aut optimum putei, nunc occasionem csse,prius-quam quicquam decernamus. Ubi semeldccrelum erit,omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bonoatque utili foedere defendendum. Ilaec adhortatiopraetoris non modo quemquam unum elicuit ad sua-dendum ; sed ne fremitum quidem aut murmur con-cionis tantae, ex tot populis congregatae, movit.
XXI. Tum Aristacnus praetor rursus: Non magisconsilium vobis, principes Achaeorum, de est, quamlingua: sed suo quisque periculo in commune consul-tum non vult. Forsitati ego quoque tacerem, si priva-tus essem. Nunc praetor video, aut non dandum con-cilium legalis fuisse, aut inde sine responso eos dimit-tendos non esse. Respondere autem, nisi ex vestrodecreto, qui possum? Et 'quando nemo vestrum,qui inhoc concilium advocati estis, pro sententia quicquamdicere vult, aut audet; orationes legatorum, hesternodie dictas, pro sententiis percenseamus; perinde acnon postulaverint; quae e re sua essent, sed suaserint,quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiiqueet Attalus societatem amicitiamque nostram petunt :et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobisadiuvari aequum censent. Philippus societatis secumadmonet et iurisiurandi: et modo postulat, ut secumstemus; modo, ne intersimus armis, contentum ait se