Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
72
Einzelbild herunterladen
 

72

T. LIVII [TJ. C. 554. A. C. ig8.]

expugnandi spem, nec rationem procul a mari et inevastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cerne-bat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in totaAcarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simulet omnes onerarias, quae commeatum exercitui por-tabant, caperet, et tecta ad hibernandum legionibuspraeberet, Anticyra in Phocide, in Corinthium versasinum, ad id opportunissime sita visa: quia nec pro-cul Thessalia hostiumque locis abibant; et ex adver-so Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, abtergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locri-dem ac Boeotiam habebant. Phocidis primo impetuPhanoteam sine certamine cepit. Anticyra haudmultum in oppugnando praebuit morae. Ambrysusinde Hyampolisque receptae. Daulis, quia in tumuloexcelso sita est, nec scalis, nec operibus capi poterat.Lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant,quum ad excursiones elicuissent, refugiendo inviceminsequendoque, et levibus sine effectu certaminibus,eo negligentiae et contemptus adduxerunt, nt cumrefugientibus in portam permixti impetum Romanifacerent. Sex alia ignobilia castella Phocidis ter-rore magis, quam armis, in potestatem venerunt.Elatia clausit portas: nec, nisi vi cogerentur, rece-pturi moenibus videbantur aut ducem, aut exercitumRomanum.

XIX. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spesaffulsit, Achaeorum gentem ab societateregia adRo-manam amicitiam avertendi. Cycliadani, principemfactionis ad Philippum trahentium res, expulerant.Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, prae-tor erat. Classis Romana cum Attalo et RhodiisCenchreis stabat, parabantque communi omnes con-silio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratusest, priusquam eam rem aggrederentur, legatos adgentem Achaeorum mitti, jjolliceptes, si ab rege ad