G4
T. LIVII fU. C. 554. A. C. 198.] _
confragosa loca, ariditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere. Pro his ordo, et militarisdisciplina, et genus armorum erat, aptum tegendiscorporibus: pro hoste loca, et catapultae ballistae-que, in omnibus prope rupibus, quasi in muris, dis-positae. Multis hinc atque illinc vulneribus acce-ptis, quum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidis-sent, nox pugnae finem fecit.
XI. Quum in hoc statu res esset, pastor quidam,a Charopo principe Epirotarum missus,deducitur adconsulem. Is se in eo saltu, qui regiis tunc tenereturcastris, armentum pascere solitum, ait, omnes mon-tium eorum anfractus callesque nosse. Si secum ali-quos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficiliaditu super caput hostium eos deducturum. Haec ubiconsul audivit, percunctatum ad Charopum mittit,salisne credendum super tanta re agresti censeret?Charopus renuntiari iubet, ita crederet, ut suae po-tius omnia, quam illius, potestatis essent. Quum ma-gis vellet credere, quam auderet, consul, mixtumquegaudio ac metu animum gereret, auctoritate motusCharopi, experiri spem oblatam statuit: et, ut aver-teret rem a suspicione, biduo insequenti lacesserehostem, dispositis ab omni parte copiis, succedenti-bus que integris in locum defessorum, non destitit.Quattuor millia inde lecta peditum ettrecentos equi-tes tribuno militum tradit. Equites, quoad loca pa-tiantur, elucere iubet: ubi ad invia equiti ventum sit,in planitie aliqua locari equitatum; pedites, qua duxmonstraret viam, ire: ubi, ut polliceretur, super ca-put hostium perventum sit, fumo dare signum: necante clamorem tollere, quam ab se signo acceptopugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinerafieri iubet, (et pernox forte luna erat) interdiu cibiquietisque sumeret tempus. Ducem promissis in-gentibus oneratum, si fides exstet, vinctum tamen