Lib. XXXII. Cap. 11. 12. [U.C.554.A.C. ig8.] 65
tribuno tradit. Ilis copiis ita dimissis, eo intentiusRomanus undique instat capi stationes.
XII. Inter-im die tertio quum verticem, quem pe-tierant, Romani cepisse ac tenere se fumo significa-rent; tum vero, trifariam divisis copiis, consul vallemedia cum miiitum robore succedit: cornua dextralaevaque admovet castris. Nec segnius hostes ob-viam eunt: ct, dum, aviditate certaminis provecti,extra munitiones pugnant, haud paullo superior estRomanus miles, et virtute, et scientia, et armorumgenere. Postquam, multis vulneratis interfectis-que , recepere se regii in loca, aut munimento,aut natura tuta, verterat periculum in Romanos,temere in loca iniqua, nec faciles ad receptumangustias progressos. Neque impunita temeritateinde recepissent sese, ni clamorprimum ab tergo au-ditus, dein pugna etiam coepta, amentes repentinoterrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt:pars magis, quia locus fugae deerat, quam quod ani-mi satis esset ad pugnam, quum substitissent, abhoste, et a fronte et ab tergo urgente, circumventisunt. Deleri totus exercitus potuit, si fugientes per-secuti victores essent: sed equitem angustiae loco-rumque asperitas, peditem armorum gravitas impe-diit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit: dein,quinque millium spatium progressus, quum ex iniqui-tate locorum id , quod erat, suspicatus esset, sequinon posse hostem, substitit in tumulo quodam, dimi-sitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos inunum colligerent. Non plus duobus millibus homi-num amissis, cetera omnis multitudo, velut signumaliquod secuta, in unum quum convenisset, frequentiagmine petunt Thessaliam. Romani, quoad tutumfuit insecuti, caedentes spoliantesque caesos, castraregia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diri-piunt: atque ea nocte in suis castris manserunt.
T. Liv. Tom IV. E