Lib. XXXII. Cap. 8-10. [TJ.C.554.A.C. 198 .] 03
rat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, si-ne ullo effectu aestas extraheretur. Utcunque essetigitur, illo ipso tam iniquo loco aggredi hostem pla-cuit. Sed magis lieri id placebat, quam, quomodofieret, satis expediebant.
X. Dies quadraginta sine ullo conatu sedentes inconspectu hostium absumpserant. Inde spes dataPhilippo est, per Epirotarum gentem tentandae pa-cis: habitoque consilio delecti ad eam rem agendam,Pausanias praetor, et Alexander magister equitum,consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous co-gitur amnis, in colloquium adduxerunt. Summa po-stulatorum consulis erat, praesidia ex civitatibus rexdeduceret, lis, quorum agros urbesque populatus es-set, redderet res, quae comparerent: ceterorum ae-quo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam alia-rum civitatium conditionem esse respondit. Quas ipsecepisset, eas liberaturum. Quae sibi traditae a ma-ioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessionenon excessurum. Si quas quererentur belli clades eaecivitates, cum quibus bellatum foret; arbitrio, quovellent, populorum, cum quibus pax ulrisque fuisset,se usurum. Consul, Nihil ad id quidem arbitro aut iu-dice opus esse, dicere. Cui enim non apparere, ab eo,qui prior arma intulisset, iniuriam ortam? nec Phi-lippum ab ullis bello lacessitum, ipsum priorem vimomnibus fecisse. Inde quum ageretur, quae civitatesliberandae essent, Thessalos primos omnium nomi-navit consul. Ad id vero adeo accensus indignationeest rex, ut exclamaret, quid victo gravius imperares,T. Quincti? atque ita se ex colloquio proripuit. Ettemperatum aegre est, quin missilibus, quia diremptimedio amni fuerant, pugnam inter se consererent.Postero die per excursiones ab stationibus primo inplanitie, satis ad id patenti, multa levia commissaproelia sunt: deinde recipientibus se regiis in arta et