62
T. LIVII [U. C. 55 1. A. C. 198.]
stem uti populum Romanum. Gratum eum facturumet senatui, si regno Attali abstineat, belloque absistat.Aequum esse, socios et amicos populi Romani reges in-ter se quoque ipsos pacem servare.
IX. Consulem T. Quinctium, ita habito delectu,ut eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa me-ruissent spectatae virtutis milites, properantem inprovinciam prodigia nuntiata atque eorum procura-tio Romae tenuerunt. De coelo tacta erant via publi-ca Veiis, forum et aedes Iovis Lanuvii, Herculis ae-des Ardeae, Capuae murus et turres et aedes, quaeAlba dicitur. Coelum ardere visum erat Arretii:terra A'elitris trium iugerum spatio caverna ingentidesederat. Suessae Auruncae nuntiabant agnum cumduobus capitibus natum, et Sinuessae porcum cumhumano capite. Eorum prodigiorum causa suppli-catio unum diem habita. Et consules rebus divinisoperam dederunt; placatisque diis, profecti in pro-vincias sunt. Aelius cum C. Helvio praetore in Gal-liam : exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quemdimittere debebat, praetori tradidit; ipse novis le-gionibus, quas secum adduxerat, bellum gesturus:neque memorabilis rei quicquam gessit. Et T.Quinctius alter consul maturius, quam priores solitierant consules, a Rrundisio quum transmisisset, Cor-cyram tenuit cum octo millibus peditum, equitibusoctingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinque-remi traiecit: et in castra Romana magnis itineribuscontendit; inde Villio dimisso, paucos moratus dies,dum se copiae ab Corcyra assequerentur, consiliumhabuit, utrum recto itinere per castra hostium vimfacere conaretur: an, ne tentata quidem re tanti la-boris ac periculi, per Dassaretios potius Lycumquetuto circuitu Macedoniam intraret. Vicissctque casententia, ni timuisset, ne, quum a mari longius re-cessisset, misso e manibus hoste, si, quod antea fece-