Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
59
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 5 - 7 . [U.C.553.A.C.199.] 59

lium tradit, quia recto itinere nequierit, omnibus arege insessis, secutum vallem, per quam mediam fer-tur Aous amnis; ponte raptim facto, in ripam,in quaerant castra regia, transgressum acie conflixisse:fusum fugatumqueregem,castris exutum: duodecimmillia hostium eo proelio caesa, capta duo millia etducentos, et signa militaria centum triginta duo,equos ducentos triginta. Aedem etiam lovi in eoproelio votam, si res prospere gesta esset. CeteriGraeci Latinique auctores, quorum quidem ego legiannales, nihil memorabile a Villio actum, integrum-que bellum insequentem consulem T. Quinctium ac-cepisse tradunt.

VII. Dum haec in Macedonia geruntur, consul al-ter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia cen-soribus creandis habuit. Multis claris petentibusviris, creati censores 1 \ Cornelius Scipio Africanuset P. Aelius Paetus. Hi, magna inter se concordia,et senatum sine ullius nota legerunt, et portoria ve-nalium Capuae Puteolisque, item Castrorum porto-rium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum loca-runt: colonosque eo trecentos (is enim numerus lini-tus ab senatu erat) ascripserunt, et sub Tifatis Ca-puae agrum vendiderunt. Sub idem tempus L. Man-lius Acidinus, ex Hispania decedens, prohibitus a P.Porcio Laeca tribuno plebis, ne ovans rediret, quumab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediensmille ducenta pondo argenti, triginta pondo ferineauri in aerarium tulit. Eodem anno Cn. BaebiusTamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni priorisprovinciam Galliam acceperat,temere ingressus Gal-lorum Insubrium fines, prope cum toto exercitu estcircumventus: supra sex millia et sexcentos militesamisit. Tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat,clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulemab urbe excivit. Qui, ut in provinciam venit plenam